Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 364
Unproofread scanNot analysed yet
Refractionem altitudinis ex aequo patiuntar omnia sidera, quodcunque eorum in die eodem vel diversis ejusdem qualitatis, inloco Horizontis eodem, vel qualitate ejsdem, in eandem venerit altitudinem: quia causa Refractionum est penes nos in aere: Parallaxin diurnam sensibilem perpetuam sola facit Luna, &Cometarum aliqui; Mercurius, Venus, Sol, &Mars in suspicione quidem sunt parallaxeos, at posfessio controversa, sensus nullus: De uperioribus ne suspicio quidem est vllius sensibilis parallaxeos; nedum de fixis. 3. Refractiones cito desinunt esse sensibiles in altitudine 20. vel 30. graduum, vt libro primo videre est. Parallaxium portiones vsque in ipsum verticem supersunt, proportionales sinibus distantiae à Vertice. De ortu Poetico. Quo discrimine agitur de Ortu &Occasu siderum per varias hujus libri parles? Prima parte dictum est de ijs, quae sideribus accidunt quotidie, sine consideratione Eclipticae, motusque Solis per eam, de quibus dictum parte secunda; diei artificialis, de qua parte tertia; aut diversarum anni Tempestatum, de quibus parte Quarta; jam verò comparandi sunt Ortus siderum non tantum cum Ecliptica, vt jam modò, sed etiam cum motu Solis per eam, cum luce diurna, &cum Tempestatibus anni. Ibi de ortu &occaillo dicebatur, quem ipsa faciunt, seu potius secundus dum Copernicum, Horizon mundanus: at hic agetur de apparatione &occultatione, quae a Sole causam habet &a luce diurnâ. Quomodo appellantur ortus &occasus hoc loco considerati? Vulgo Poeticos dictos putant ideo, quod ijs Vtantur Poeta, in descriptionibus temporum: mihi hoc nomen non Videtur esse generis; sed unius speciei. Quo ergò sensu hic surpantur voces oriri &