Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 367
Unproofread scanNot analysed yet
Ira Graeci appellant Ἐπιτολην, nοn ἀνατολὴν irem φασιν; ἀ κρύφιν, κὐ ἀφανισμὸν pro δύσει. Hanc speciem ortus &Occasus puto speciali nomine olim poëticam ποιητικηνdici solitam, quasi fictam; eo quod non verè oriantur vel occidant, sed tantum appareant oriri vel occidere. Quid ergò fiet de Vulgi Ortu cosmico, &occasu Acronycho? Censeo species illas, vt vulgus illas definit, aliter appellandas, si modò locus ijs vllus in hac parte doctrinae relinquitur Certe Poetici non sunt, notione hujus vocis vulgari; nam qui Poetae ijs vterentur, cum non conspiciantur: Dicantur potius Astronomici, vocenturque ortus &occasus cum Sole, Plinius Exortus Matutinos, Occasusque Vespertinos appellare videtur: licet eo dem nomine etiam Heliaci veniant. Ergo pro ortu, quem vocant Cosmicum, expectet Poeta ortum Heliacum proxime coincidentem, pro Occasu Vulgi Acronycho, hoc est, cum occidente sole, praeoccupet occasum heliacum proximum. Dic causas cur censeas eas species expungendes? Primo pro me faciunt nomina Noctis enim non unum tantum, vt vulgo hic tenet, sed duo sunt ἄκρα Oάβαprincipium &finis, &Ptolemaeus Planetas voeat Acronychos totâm nocte, se: tam in principio orientes, quam in ejus fine occidentes. Videturque consilium ejus, qui hòc nomen excogitavit, hoc fuisse, vt offende ret stellam tunc pati contraria Soli, oriri se: in princi pio noctis cum Sol oriatur in principio diei; quare &occidere cum Sol oritur.