Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 368
Unproofread scanNot analysed yet
Cosmici verò vox quid aliud sonat, quam id quod Soli opponitur, cum quaeritur, cujus respectu sidus oriatur occidatque, Solis an Mundi id est Horizontis Mundani? Deinde in praecipuis sideribus, quae scilicet in Zodiacum incidunt, juncti sunt ratione temporis. Ortus vespertinus &Occasus matutinus, Cur ergò distinguerentur ista cognominibus, vt ille Acronyenus, hic Cosimicus diceretur. Eadem est ratio cum Ortu matutino &Occasu vespertino: cur eodem die dictitare ortum Cosmicum, &occasum Acrony. chon ejusdem sideris, consuescerem? Tertiò ortum &occasum cum Sole circumstant plerumque Emersio &Occultatio; quid opus est tempora angusta distinguere ad huc subtilius &operosius, per istos ortus cosmicos &occalus (vulgi sensu) acronychos? Denique quos Heliaeos appellamus ij cernuntur, quos ego Acronychos appello, cernuntur &ipsi; apti sunt Agricolis Medicis, Historicis, Poetis ad descriptiones vulgares Temporum: at illi spurij Ortus &Occasus cum Sole, quorum illos Cosmici, hos Acronychi nomine locuple tant, nequaquam cernuntur, nec ex coelo sed ex libris Astronomorum petendi sunt, nec nisi ab ijs qui Astronomiam didicerunt agnoscuntur. Itaque nullum ege notavi probatum scriptorem, qui his esset vsus nom inibus vulgi sensu, at ne rebus quidem ad vulgares descriptiones: Contra Plinius alijque cùm in descriptione temporum his inconspicuis exortibus &occasibus vtuntur, &alia ponunt nomina, vt praedictum, &alio fine faciunt, non vt describant tempora notis vulgaribus; sed sid ut causas commemorent tempestatum abstrusas, ex Astrologia petitas. Quibus diei partibus incidunt Ortus &Occasus Heliaci? Fixae semper, Planetae plerumque mane emersisse