Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 369
Unproofread scanNot analysed yet
è solis radijs, vesperi verò ejusdem jam demersi radijs conditi diparuisse deprehenduntur; ut sic in Ortus plaga spectentur emergentes, in Occasu amittantur conditi sub radios. Excipe tamen LLunam semper, Mercurium verò &Venerem tunc, quando ut Luna velociores sunt ipso sole &directi: tunc enim, (ut Luna) vesperi deprehenduntur emersisse in occasu, mane disparuisse in Ortu, conditi sub solis radios. 2. lubet etiam analogia excipere aliquid intra Polares, seu in Zonis frigidis; nimirum si Sol &sidera versentur in ijs signis, quae praeposterè oriuntur &prope Eclipticam; nam si Sol in ijs tam profundè mergeretur sub Horizontem, ut emicare sidera possent; non tantum caeterae species Ortuum &Occasuum, sed ipsi etiam Heliaci, rationes omnes hic explicatas tenerent permutatas. Quousque Sol debet à fixa discessisse, ut illa cerni possit, libera a Solis radijs? Ersi res haec multum habet varietatis, tam quoad fixarum &planetarum claritatem, quam quoad diversam aeris dispositionem per varia loca &tempora, adde etiam diversas horizontis plagas, quae non aequaliter illuminantur à Crepusculo: artifices tamen ponunt aliqua certa, quae sint observatis quàm proximè consentanea, nimirum ista. Primo quod Sol in circuo verticali demersus 19 gradibus sub Horizontem, Crepusculorum initia finosque faciat: etsi Tycho Brahe non ultra 16. gr. desiderat, in ortu quidem aequinoctiali, alij 18. Deinde quòd fixae minimae, nisi Sole 18. gr.