Latin
384
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 384
Unproofread scanNot analysed yet
At Ortus Occasusque siderum, ut sunt variarum specierum, sic etiam per climata diversa, perque declinationes suas à Sole minutas vel auctas hodie, denique per loca Eclipticae, longiorum hodie vel breviorum ascensionum obliquarum, multum variantur; ut ita plus hic erroris in compendijs insit. Possumus tamen &hic prope verum venire, additis pro Hipparchi saeculo diebus (ut supra) duode cim, ad diem in anno Romano, quo sideris cujusque ortus expressus est. Ac cum incerta sit suspicio, quasi Tropicus annus olim fuerit longior (de quo libro VII. )nihil nocuerit, exemplo Tychonis Brahei, saecula nos inter &Hipparchum pro amussi statuere, proportionemque eandem ad intermedia adque antiquiora tempora continuare per tabellam sequentem: in qua Ptolemaei quidem observationibus vis infertur in anni tropi cicolum na. Nam pro 11. ipsius observata danti2 s. :sed de hoc libro VII.