Latin
385
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 385
Unproofread scanNot analysed yet
Secundo igitur, ad sciendam metam anni Naturalis seu Tropici revertentem, locum solis ex Veteri depromptum Ephemeride, quaere in nostrae aetatis Ephemeride, &dies anni Iuliani, in qua illum invenisti, ratione Tempestatis ejusdem, comparanda erit cum die, quam Scriptor consignavit: Praevertet autem dies moderna verustam in Ordine dierum Calendarij. Tempestas anni sic revertetur eadem, at non signum idem. Sin autem tertio scire desideras qua die anni Iuliani, &quo in Eclipticae gradu Solè versante hodie, revertatur ejusdem sideris Ortus vel Occasus idem qui à Scriptore est consignatus: per hodiernam igitur longitudinem &latitudinem stellae propositae, quaere rursum gradum Felipticae coorientem cum illa hodie vel occidentem: qui quanto intervallo sequetur coorientem vel cooccidentem tempore Scriptoris (sequetur enim) tanto ferè intervallo locus Solis in Ecliptica hodie posterior erit loco ejusdem ad diem à Scriptore signatum sui saeculi. Denique locus Solis sic inventus, si in Ephemeride hujus aetatis quaeratur, diem anni Iuliani ostendet, comparandum cum die Scriptoris, ratione ejusdem sideris: tardius scilicet incidet hodie idem exortus in anno Iuliano. Nullumne compendium suppetit opera tam operosa? Quot dierum differentiam à Calendario Iuliano Sol faciat, id supra dictum est, in Annis se1767. dierum 13. ferè, qui dies 13. diei Anni Iuliam retro ad saeculum Hipparchi extensi, constanti observatione possunt adjungi: non enim opus est hic scrupulosiore computatione: nec curandum quòd in una parte anni propter inaequalem motum solis &progressum Apogaei abundemus, in alia deficiamus nonnihil, quod sanè ad haec usque tempora perparem est.