Latin
TABELLA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 399
Unproofread scanNot analysed yet
contrarijs ejus sectionibus cum Meridiano uno &codem, ut L. P. Antipodes &in diversis Cl matibus, ab Aequatore aequaliter remotis, &in contrarijs illorum cum uno Meridiano sectionibus, hoc est diametraliter invicem oppositis, habitant; ut L. A. Solent aliqui eos quos Antoecos dico, appellare Αγτάμοὺς ad comparationem Ἀνlιποδων, quod ut his pedes, sic illis humeri sint oppositi &obversi. σκιους νεrὸ &Ἀντιποδας promiscuè solent interdum nominare Αντχθονας. Quibus inter se proprietatibus Apparentiarum coelestium distinguuntur? Antoecis contraria sunt discrimina temporum anni, Perioecis contraria difcrimina dici &Noctis, Antipodibus utrumque.