Latin
TABELLA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 400
Unproofread scanNot analysed yet
Antoecis enim eodem momento meridies, eodem media nox, at aestas &dies alteris longae, quando reliquis Hyems &noctes sunt longae &vicissim. Excipe Zonam torridam; ubi cum diebus &cum aestate sic est comparatum ut dixi: Hyemem possunt simul habere, at non aequaliter comparatam, nec ejusdem sed contrarij census. Sic &excipe aliquid in Zonis frigidis, quando continua dies est, quae ob motum Solis proprium alteris contingit longior, quam reliquis. Perioecis dies noctesque eodem tempore eveniunt aeque longae; diei tamen medium habent alteri, quando reliqui mediam noctem, seu veram noctem, seu analogum quid mediae nocti. Antipodibus omnia contraria eveniunt, Aestas &longae dies, vel noctens nullae, quando alteri hyemem &breves vel nullas dies habent, nox vero ibi, quando hic dies, &dies, quando hic NOX. Eodem insuper momento, quo nobis Sol oritur, occidit illis, &quando nobis occidit, illis oritur. His adde ex superioribus, quod Antoecis &Anripodibus, quippe incolis Australis hemisphaerij, contrariae sunt rationes Ortus &Occasus stellarum, Ascensionumque &descensionum signorum Eclipticae. Nam stellae, quae semper apparent penes nos, illae nostris Antoocis toecis &Antipodibus nunquam cernuntur, &quas nos nunquàm videmus, illi semper vident.