Latin
TABELLA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 410
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum temporis balet, gradus unus de differentia longitudinum, in Terra? Cum Sol ad ejusdem loci meridianum reversus, unde erat digressus, metam figat Diei &nocti naturali, horarum 24. Ergo 15. Tempora aequatoris terrestris, valent horam unam, Tempus seu gradus unus, quatuor horae minuta; &sic deinceps. Quomodo differentia longitudinis locorum in Terra investigatur? Ex altitudinibus poli, &distantia locorum. Nam si sciatur distantia itineraria viae directae in milliaribus Germanicis; ea convertitur in gradus unius circuli magni, per utrumque locum traducti, sumptis 15. Milliaribus pro uno gradu: Vel si alter locus ex altero conspici possit, arcus circuli magni inter loca, investigatur ea methodo, quae libro primo est tradita. Tunc igitur formatur Triangulum SIP. inter bina loca S. I. &polum Terrae P. notorum laterum, estque processus invest; gandi angulum ad Polum, seu differentiam longitudinis, plane idem, qui fuit superius, cum quaereretur di fferentia ascensionalis, itidem ex distantia: itaque tantum Exemplis opus est. Sint loca latitudinis ejusdem Complementae Lincij est altitudo Poli seu latitudo loci 48. 16. Gratij Styriae utrinque Septentrionalis Numerantur autem Lincio Graetium milliaria ad summum 30. id est gradus in circulo magno 2. Ex complementis Majus 42. 58. Ejus alt. p. 47. quadrante Ergo complmiti. 5. 16. sinum Residuum dimidium Si summa superaret quadrantem, excessus sinum ndderes Ce istan Distaentia sinus F 093 Complm. 99974 Si brractio Sinus primus scontinua 5. Cyphris. Si distantia superarent qua- Resid.