Latin
TABELLA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 409
Unproofread scanNot analysed yet
Reliqua sidera brientia &occidentia, ortus occasibus permutant, nobisque cum illis, sed in diversa parte revolutionis diurnae, sunt communia: quibas enim cum gradibus aequatoris &Eclipticae, quaeque penes nos oriuntur, ijsdem cum gradibus penes illos occultantur, &vicissim: Nimirum quia etiam signa Eclipticae quae penes nos sunt in semicirculo ascendenti, constituunt illis semicirculum descendentem. Quid observandum super Antoecis Periaecis &Antipodibus habitantium in sphaera recta ¶llela? Habitantium in sphaera recta Antoeci nulli sunt, Antipodes inter Perioecos. Ita etiam qui utramo; sphaeram parallelam, hoc est qui sub utroque polo habitant, inter se &Antoeci sunt &Antipodes, Perioecos nullos habent. Etiamne umbrarum est aliqua apud Antoecos, Pertaecos, &Antipodas diversitas. Nulla admodum. Nam utrique ex comparibus suntvel Amphiscij, ut Antoeci, Perioeci, &Antipodes Zonae Torridae; vel Periscij, ut Frigidarum; vel Heteroscij, ut Temperatarum. Comparatione verò ad Corpus humanum, Antoecis &Antipodibus cont ingit idem circa umbras, quod supra dictum ijs contingere circa Ortus &Occadus Solis. Vmbra enim his ad sinistras, illis ad dextras partes ire videtur, De longitudinibus &distantijs locorum. Cum passim comparaveris Ascensionem rectam stellarum, cum long: locorum in Terrâ, declinationem cum eorum latitudine, dic igitur quorsum conducat cognitio longit: &latit: locorum in Terra? Pars est Astronomiae de differentijs longitudinum locorum in Terra, seu differentia Meridianorum horaria, ut ad diversos Meridianos possint accommodari phaenomena coelestia. 2. Sine longitudinibus &La titudinibus locorum non possunt investigari calculo distantiae locorum.