Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 419
Unproofread scanNot analysed yet
LECTORI S. NDECIMUS ESTANnus, ex quo Commentaria mea de motibus stellae Martis edidi. Qui liber, cùm in pauca multiplicatus esset exemplaria, doctrinamque de causis coelestium inter spineta numerorum &reliqui apparatus Astronomici velut abscondisset; cum &pretio libri tenuiores absterrerentur: visum est amicis, rectè me &ex efficio facturum, si Epitomen conscriberem, in quâ summa doctrinae tam physicae de coelo, quàm astronomicae, resectis demonstrationum taediis, oratione simplici &planâ proponerentur. Factum id à me ante multos annos: sed dum editioni variae intercedunt morae: non refectus tantùm libellus ipse fuit aliquoties, &ni fallor, qua dabatur, perfectus: sed ipsum etiam editionis consilium cepit labefactari. Quibusdam enim in doctrinâ Sphaericâ ante triennium editâ, diffusior visus sum, in disputatione de motu vel quiete Terrae diurna, quam pro ratione Epitomes. Cogitabam igitur, si hanc partem non concoquerent lectores, quae tamen in nullâ Epitomâ astronomicâ deest: quantò igitur insolentior illis futurus sit libellus iste QUARTuS, qui tam multa de omi,