Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 420
Unproofread scanNot analysed yet
PRAEFATIO mni coelorum Naturâ nova &inopinata ventilat: ut dubitare possis, Physicaené potiùs, an Astronomiae partem facias: nisi Astronomiami. psam speculativam, totam Physices esse partem scires. Ex adverso reputabam, hanc ipsam esse materiam, cujus amplificandae, inque publicum inculcandae causa, scribendi libelli authores mihi facti sint amici: omitti speculationes has non posse; nisi datâ operâ tenebras doctrinae Theoricae, suis quippe principiis spoliatae, studeam offundere. Tandem disceptationem istam diremit necessitas, utinam nuspiam minus importuna: quae quod fieri aliter non potuit, quasi consilio susceptum videri fecit. Fervebat praelum, surgebat opus doctrinae Theoricae; curatore ejus legitimo, quem in praeambulo doctrinae Sphaericae tetigi, antiquum obtinente, dormitante, an animam forsan agente; partes verò ejus supplente liberalitate patroni eminentissimi: cùm ecce mihi causam subitam proficiscendi, opusque interrumpendi: quo ipso tempore &typi finem libri quarti attigerant, &nundinae Francofurtenses adessent. Incidit, rectissimè futurum, si liber quartus, qui communiter tam Physicis, quàm Astronomis scriptus est, seorsim etiam ederetur: ut pro arbitrio emptoris Astronomi, vel omitti, vel inseri possit in reliquam epitomen. Habes Lector benevole, rationes editionis, quas spero tibi satis facturas. Quod verò genus ipsum attinet philosophandi: non alienum à proposito fuerit, ex nuperâ quâdam Epistolâ, quam ad magni Principis familiarem, magnum &ipsum Virum scripsi, nonnulla hîc praemittere; quibus vel comparatio instituitur tam hujus libelli, quàm cognati operis Harmonicorum, anno superiori editi, cum libris Aristotelis de coelo &Metaphysicorum; vel Philosophia à curiositatis &novationis protritis criminationibus vindicatur. Hae sunt igitur ex Epistolâ dictâ pericopae, ad institutum pertinentes.