Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 430
Unproofread scanNot analysed yet
Descendo nunc ad opus ipsum Harmonices, Non dubito, eum qui damnat pruriginem nova comminiscendi, audaciam nova &pomposa profitendi, inventurum in Epilogo libri V. quod censoriâ virgulâ notet. Hic enim maculae &flammulae solis producuntur in argumentum exhalationum ex Sole, quae sint analogae exhalationum ex Terrâ: hic generationum animalium simulachra statuuntur in Planetis: hic tanguntur confinia Mysteriorum religionis Christianae; pulsantur parietes Magiae, Theurgiae, Idololatriae Persarum, Solem pro Deo colentium: quod crebrae interjectae cautiones non dissimulant. De his igitur curiositatibus, si non satisfacient ea, quae hactenus sunt dicta: saltem id Serenissimo inculcetur: Caput illud ipso titulo nil profiteri, hisi conjecturas; &quamvis id plurimùm conferat ad speciem operis: quia, ut habet capitis exordium, à Musis ad Apollinem ratio ipsa ducit: tamen cùm caetera operis constent suis demonstrationibus, caput ipsum, seu Epilogum illum, pro absect ohaberi posse.