Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 431
Unproofread scanNot analysed yet
Nam etiam fine eo, Thema hoc invictis demonstrationibus obtentum fuit: In extremis binorum Planetarum motibus, universum ornatum proportionum Harmonicarum expressum esse; adeoque, ut hic ornatus motibus conciliari posset, Eccentricitates planetis illas ipsas, quas pro se quisque sortitus est, conciliandas fuisse. Hoc quantam faciat accessionem ad illustrandam gloriam operis Mundani, Deique architecti, sapientissimus Princeps facilè aestimabit. Sin autem etiam hoc ipsum curiositatis accusetur inquirere: fateor equidem, feriri caput Astronomiae: quae cùm aut spropter hanc Philosophiam, aut propter astrologicas praedictiones discatur (quantum ad hanc scrupulosam subtilitatem &physicam causarum excussionem, quae se in usus vitae quotidianos non ita evidenter profert) posteriorem certè finem Serenissimus ipse, me circa futura contingentia suffragante, repudiat: prior igitur mihi ereptus, totam enecat Astronomiam (subtilem hanc) planeque facit inutilem. 432 Ex EPIST. APOL.