Latin
ENTOME
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 433
Unproofread scanNot analysed yet
ENTOME. ASTRONOMIAE Copernicanae LIBER QVARTVS. THEORICAE DOCT: PRIMVS De T artium Mundanarum situ ordine &motu, seu de Systemate Mundano. Quodnam est subjectum doctrinae Theoricae? Motus Planetarum proprij, quos motus sccundos appellamus, &Planetas, secunda mobilia. Quo respectu dicis motus planetarum proprios? 1. Quia communis ille tam planetarum quàm fixarum, adeoque totius mundi motus apparens diurnus, de quo doctrina sphaerica, ab ortu quidem in occasum tendere videtur: planetarum verò singulorum singuli motus longè tardiores, in contrarium, ab occasu in ortum tendunt: itaque certum est, hos ab illo communi motu mundi, de quo hactenus egimus, dependere non posse, sed planetis ipsis attribuendos, &sic planetarum in genere proprios esse. 2. Etsi verò in his motibus proprijs singulorum Aaa rum ab occasu in ortum inest etiamnum commune aliquid, non diurnum sed annuum, quod adventitium est, &a visu solo, praeter ipsius rei veritatem causam trahit, quodque interdum planetas in motu suo proprio retrocedere facit ad speciem, ab ortu se.