Latin
LIBRI III
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 432
Unproofread scanNot analysed yet
Ut tamen etiam in hunc eventum me muniam: largiar, hoc meum opus Harmonicum nihil esse nisi quandam veluti picturam aedificii Astronomici: quâ ad lubitum respuentis derasâ, stat tamen ipsa per se domus, Astronomia dicta: quam scio a Serenissimo non damnari, sed propter certitudinem praedictionis motuum, maximi fieri. Forsitan igitur ejus Architectum &instauratorem post Magistrum Tychonem pene unicum, qui huc vitam suam impendere dignatus sit, non indignum suo favore censepit. Hactenus ex Epistola, quae pleraque etiam de indagine causarum abstrusissimarum, hoc libello conspiciendâ dicta &intellecta sunto: ad quem nunc tempus est, ut Lector transeat. Epito