Latin
PARS I
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 437-2
Unproofread scanNot analysed yet
PARS I. I. De partibus Mundi praecipuis. Quam censes esse dispositionem partium Mundi praecipuarum? ni uu Copernici philosophia partes Mundi praecipuas adnumerat distinctis figurae mundanae regionibus. Cum enim in sphaerico, Dei creatoris imagine, mundi. que archetypo (vt primo libro probatum) tres sint regiones, trium SS. Trinitatis Personarum Symbola, centrum Patris, superficies Filij, &intermedium Spiritus sancti: totidem etiam praecipuae mundi partes sunt factae, singulae in plagis sphaerici singulis, Sol in centro, fixarum sphaera in superficie, planetarum denique systema in regione inter Solem &fixas intermedia.