Latin
PARS I
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 438
Unproofread scanNot analysed yet
Putabam ego praecipuas mundi partes esse numerandas coelum &terram? Equidem nobis telluris incolis visus noster partes alias magis notabiles, vt libro primo fol. 8. 9. 10 dictum, nequit ostendere; cùm alteram pedibus calcemus, altera regamur, ambę communi Horizontis Limbo commissae &conglutinatae esse videantur, instar palatij, in quo stellae, nubes, aves, homo &varia animantium terrestrium genera sint inclusa At cùm nos in disciplina versemur, quae rerum causas aperit, visûs deceptiones discutit, mentem altius vltraque visus metas evehit; nemini mirum esse debet visum a ratione, discipulum à Magistro, novi quid discere, quod ignorabat prius: terram scilicet per se solitariè consideratam, non inter mundi magni partes primarias habendam, sed vni primariarum, se planetariae regioni seu Mundo mobili, accensendam, &in eo principij quandam rationem obtinere. Solem vicissim e numero stellarum secretum, pro vna ex pręcipuis totius vniversi partibus constituendum. Loquor autem jam de terra, quatenus est pars aedificij mundani, non verò de dignitate dominatricis creaturae, quae illam inhabitat. Quibus inter se proprietatibus distinguis tria hac magni mundi memΦrαMundi perfectio consistit in luce, calore, motu, &Harmoma motuum; quae sunt analoga facultatibus animae, lux sensitivae, calor vitali &naturali, motus animali, Harmonia rationali.