Latin
PARS I
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 439
Unproofread scanNot analysed yet
Et in luce quidem, mundi consistit ornatus, in calore vita &vegetatio, in motu quaedam quasi actio, in Harmonijs contemplatio, in qua Aristoteles ponit beatitudinem. Iam cùm ad omnem affectionem tria necessariò concurrant, causa QVA, subjectum IN QVO, &forma SVB VA: Sol igitur per omnes dictas affectiones mundi, vicem sustinet efficientis, fixrarum regio, vicem formantis, continentis, &terminantis; intermedium, vicem subjecti, pro natura cuiusque affectionis. Omnibus igitur his modis Sol fit totius mundi corpus praecipuum. Nam quod lucem attinet, eâ cùm Sol ipse pulcherrimus est, &quidam veluti oculus mundi, tum verò mundi reliqui corpora ipse vt fons lucis aut clarissima fax, illuminat, pingit, exornat; Intermedium, non ipsum est lucidum, sed pellucidum &perspicuum, &rivus, per quem dispensatur lux à suo fonte; suntque in eo globi &creaturae, quibus lux Solis infunditur, &qui ea fruuntur: Fixarum sphaera vicem praestat alvej, in quo decurrat hoc lucis flumen, estque quidam veluti paries opacus &illuminatus, lucem Solis repercutiens &conduplicans: rectissimè laternae comparaveris, quę rentos arcet. Sic in animalibus cerebrum, sedes sensitivae facultatis, toti animali sensus omnes communieat, &actu sensus communis, causatur illorum sensuum omnium praesentiam, eos veluti excitans &vigilare jubens. Et aliter, in hac comparati one Sol sese habet instar ipsius sensus communis, Globi in intermedio, instat Aaa star organorum sensoriorum; fixae instar objectorum sensilium.