Latin
PARS SECUNDA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 44
Unproofread scanNot analysed yet
Sectio parallelogrammi in duo Triangula. D Parallelepipedum secatur in G. H. duo Prismata. G. Prisma sccatur in I. Tetraedron& K. Pyramida quadratam. K. Pyraemis quae drata in L. M. Tetraedra secatur. Quomodo tertium genus per compositionem oritur. Omnes reliquae planae figurae constant triangulis, quae sunt parallelogrammorum partes, dummodo binonorum triangulorum singula latera habeant eandem longitudinem. Sic omnia corpora multilatera, componuntur ex supradictis Prismatibus vel Tetraedris, primigeniarum partibus, dummodo binorum Tetraedrorum singula plana congruant. Suntque ex compositis simplicissima, Pyramides quadrangulae modo dictae, quia constant Tetraedris tantum binis singula; Prismata verò tribus, caetera pluribus constant.