Latin
PARS SECUNDA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 45
Unproofread scanNot analysed yet
Intelligo ortum caeterarum figurarum; Videtur igitur Sphaericum esse inter primigenias, nascitur enim fluxu semicercularis lineae circa polos &axem immobiles: itaque linea circularis erit illa prior? Modus istecreandi Sphaerici tantummodò geome tricus est, seu potius mechanicus, Geometris vsitatus ad juvandum captum tyronum: Naturae verò Sphaerici, seu considerationi ejus metaphysicae nequaquam est conveniens. Circumducto namque semicirculo, puncta quaedam ut dictum, quiescunt, proxima tardè, media velocissimè moventur; cùm ipsum Sphaericum sit undique sui ipsius simile; cùm etiam in ortu primigeniarum, quae viliores sunt, aequabilissimus omnium punctorum fluxus fuerit. Cùmque caeterae primigeniae lineamenta habeant, quibus sic genitae fuisse intelligantur; in sphaerico contra nullum nujus hujus geniturae vestigium est; nihil enim in ea, quod prae reliquis punctis poli rationem habeat. Non est igitur haec genuina &metaphysica ratio geniturae Sphaerici. Denique unea semicircularis, quippe gignens, prior esset Sphaerico, quippe genito; quod est absurdum &impossibile; cum posterior non sit tantum Sphaerico, sed ipsis etiam planis figuris. Proba hanc posterioritatem linea semicircularis?