Latin
PARS I
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 441
Unproofread scanNot analysed yet
Sic etiam in Homine intellectus est, qui abstrahit vniversalia, formatque &numeros &proportiones; vt quae non sunt extra intellectum; individua verò, per sensus intrò recepta, sunt fundamentum vniversalium, individuae &discretae vnitates, numerorum; termini reales, proportionum: memoria denique quibusdam veluti loculis quantitatum &temporum, ad quoddam instar sphaerae fixarum distincta, est penus &repositorium sensionum Et amplius, de sensionibus nuspiam fit judicium, nisi in cerebro; nuspiam oritur affectus lętitię ex perceptione sensuali, nisi in corde. Respondet igitur nutricationi animalium &plantarum, dicta vegetatio; respondet vitali facultati, calefactio; animali, motus sensitivae, lux; rationali, Harmonia. Quare optimo jure, Sol cor mundi habetur, vitaeque &rationis sedes, &primariorum trium mundi membrorum praecipuum: suntque vera encomia sensu philosophico, cùm poetae, Regem astrorum, Sidonij verò &Chaldaei &Persae (proprietate linguae, quae etiam in Teutonismo cernitur) Reginam coili, Platonici verò, Regem ignis intellectualis celebrant.