Latin
PARS I
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 442
Unproofread scanNot analysed yet
Non satis aptè Videntur respondere tria haec mundi membra tribus superficiei sphaericae regionibus: cum centrum sit punctum, Sol vero corpus; sic superficies extima intelligitur esse continua, fixarum Regio non collucet tota, sed passim lucidis punctis ab in icem discretis est consita: denique intermedium in sphaerico totum explet sparium; at in mundo quod est inter solem &fixas, non omne bidetur in motu constitus? Equidem hoc ipsum indicat responsum trium mundi partium aptissimum. Cùm enim punctum aliquod vestiri seu exprimi, nisi per corpus aliquod, non posset, atque sic corpus quod est in centro, defecerit ab indivisibisitate centri; parerat vt etiam sphaera fixarum à continuitate superficiei sphaericae deficeret, inque fixarum innumerabilium minutissima puncta dehisceret; ipsum denique intermedium non omne occuparetur a motu &caeteris affectionibus; nec plane perspicuum, sed paulò densius esset, quippe quod omninò vacuum esse non potuit, sed aliquo corpore implendum erat. Suntne Orbes solidi in quibus vehuntur planetae? ijsque interjecta intervalla, Vacua orbibus! Solidos orbes tribus rationibus refellit Tycho Braheus, vna est à motu Cometatum, altera à lumine irrefracto: tertia à proportione orbium. Nam si solidi essent orbes, Cometae non cernerentur ex vno orbe in alium trajicere, impedirentur enim à soliditate; at trajiciunt ex vno in alium, vt demonstravit Braheus. A lumine porrò sic: cum sint orbes eccentrici, &terra ejusque superficies, in qua oculi, non sita sit in ipso centro cujusque orbis; ergo si solidi essent orbes, densiores nimirum quàm illa limpidissima aura aetherea. tunc radij stellarum refracti ad Aerem nostrum pervenirent, vt docet Optica: itaque planeta irregulariter appareret, &quasi in locis longè alijs, quàm quae ab Astronomo praedici possent. Tertia ratio est ipsius Brahei accommodata principijs: testantur illa, vt &Copernicana, Martem fieri quandoque propiorem terris, quàm est Sol: hanc ver ò permutationem non potuit Braheus credere possibilem, si solidi sint orbes, cùm Martis orbis deberet intersecare orbem Solis. Quid igitur est in illis Planetaerum regio nibus praeter Planetas Nihil nisi aura aetherea, tam orbium quàm intervallorum communis, limpidissima illa &cedens mobilibus haud minus expeditè, quàm cedit illa luminibus Solis &Stellarum, vt ad nos delabi possint.