Latin
PARS I
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 449
Unproofread scanNot analysed yet
ipsum mundi centrum redegiti Hoc fuit intentum Copernici, ostendere, quod nodus ille communis omnium systematum planeta. riorum, de quo infra, tantum distet à centro Solis, quantam veteres faciunt Solis eccentricitatem: quem nodum ipse centrum mundi statuit, nulla demonstratione astronomicâ adactus, sed propter solam concinmitatem, ne differret ille nodus, &commune veluti centrum orbium mobilium, ab ipsissimo centro mundi. Quòd si quis alius eadem concinnitate vsus, contendere voluisset, illud potius esse cavendum, ne Solem ipsum a centro mundi differre faciamus, at Nodo illi Regionis mobilium sufficere, vt stet proximè, etsi non sit planè in ipso centro: qui hoc inquam contendere volnisset, is nihil turbasset in Astronomia Copernicana. Ita primò etiam per hanc opinionem Copernici, distantiam se: Nodi illius à Sole, permanent nihilominus argumenta vltima de loco Solis in ipso centro. Secundo verò ne quidem acquiescendum est huic opinioni Copernici, quòd Nodus ille à Solis centro distet. Nam communis ille nodus Regionis mobilium est in ipso Sole, vt infra probabitur: itaque quibuscunque verisimilitudinibus vel vnum vel alterum refertur in centrum ipsum sphaerae Fixarum, ijsdem eriam reliquum eodem redigitur, vel ipso Copernico approbante. Bbb III. De mobilium sphaerarum ordine. Quomodo distinguuntur inter se planeta? In primarios &secundarios; primarij sunt, quorum corpora circa solem vehuntur, vt infra docebitur, secundaria sunt, quorum circuli proprij non circa solem, sed circa vnum è primarijs planetis ordinantur, quibusque praeter motum proprium circa corpus primarij, etiam motus sui primarij circa Solem communis est; tales Saturnus habere, secumque circumducere creditur duos, qui interdum ope telescopij in conspectum veniunt: Tales Tupiter, habet circa se quatuor d. e f. h. Tellus b. vnum c. Lunam dictum.