Latin
PARS I
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 450
Unproofread scanNot analysed yet
De Marte, Venere, Mercurio, primarijs &ipsis, nondum constat, num &illi eomites seu satellitium tale habeant. Quot ergò sunt in doctrina Theorica Plaenetae considerandi? Non plures septem; sex quidem dicti primarij, 1. Saturnus, 2. Iupiter, 3. Mars, 4. Terra (Sol ad visum) 5. Venus, 6. Mercurius &7. vnicus è secundarijs, Luna; quia sola circa Tellurem, nostrum domicilium volvimi; caeteri secundarij nihil nos attinent, qui Telluris sumus incolae, nec eos sine lectissimis Telescopijs, conspicimus. Quo ordine dispositi sunt inter se planeta, num in eodem coelo sunt, an in diversis?