Latin
PARS SECUNDA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 46
Unproofread scanNot analysed yet
Duobus modis intelligitur oriri circularis linea: primus vulgaris &mechanicus, est iste, ut circini vno brachio stante, circumeat reliquum, quoad in sua fuerit reversum vestigia: quanquam hic modus à natura circuli est alienus, incipit enim à certo puncto, cùm nihil sit in circulo quod initij rationem habeat. Nequit igitur sic existere circularis linea, sine plana superficie, cui illa insit; nequit creari superficies sine rectae, recta sine puncto, nequit esse punctum sine situ in loco, locus sine figura, quae contineat locum, cujusmodi figura, locum circumscribens, est Sphaericum: à Sphaerico igitur initium puncti, lineae, superficiei planae, &circularis lineae. Alter modus metaphysicus, et naturae quantitatum accommodatus, quo gignitur circularis linea, est per sectionem Sphaerici, factam a plano: rursum igitur tam planum, quàm sphaericum, ut subjecta &instrumenta gig. nendi, oportet praeexistere lineae circulari. Sphaericum igitur prius est etiam circulo. Num igitur planè est ingenita figura Sphaericum: Ingenita dicitur respectu figurarum caeterarum, quia nullo illorum modorum gignitur: sed potiùs puncta &locum praestat gignendis caeteris: per se verò habet quendam generationis modum longè diversissimum, non ab alio, sed à suo intimo puncto, de quo infra. Proba Sphaericum etiam figurarum simplicissimam &perfectissimam esse? Omnis in multiplicitate imperfectio est, in simplicitate pulchritudo.