Latin
PARS I
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 464
Unproofread scanNot analysed yet
basibus largitur novae figurae 12 angulos, pro suis 20. angulis largitur secundariae suae 20. bases triangulas, vnde figura Icosaedron dicitur: Estque paulò minus dimidio Dodecaedri sui. Primariarum Sna diminutione cubi fuit genim, Sna augmentatione. Hic jam diminutione sunt genitae secundariae, nihil ne gignitur secundartarum augmenta. rionei Secundae huic diminutioni, respondet quidem etsiam secunda augmentatio trium illarum primatiarum, angulo in locum plani succedente, plano in locum anguli, sed fiunt figurę eaedem, quę hac diminutione sunt ractae. Sicut enim prius cubo erat inscriptum Octaedron, Dodecaedro Icosaedron, sic nunc vicissim Octaedro inscriptus fingitur cubus, Icosaedro Dodecadron. Omnibus igitur perlustratis, reperiuntur figurae prime quinque. Quare appellas figuras simplicissimas Quia quaelibet clauditur planis vinicae solum speciei, scilicet triangulae, vel quadrangulae, vel quinquangulae: tum etiam vnicae speciei solido angulo, trilineari quidem, tres primariae, quadrilineari Octaedron, quinquelineari Icosaedron. Caeterae figurae variant vel in vno vel in altero. Sunt enim quae vnum quidem habent genus planorum vt Rhombica praemissa, Ece sed non vnum genus solidorum angulorum, Rhombus enim Dodecaedros habet 6. quadrilineares angulos &8 trilineares, Rhombus triacontaedros habet 12. quinquelineares &20 trilineares.