Latin
PARS I
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 467
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt aliae, quae miscent diversa plana, angulos habentia vniformes solidos, vt tredecim species Archimedeorum, fol. praecedenti. Quare pulcherrimas facis &perfectissimas illas quinque Quia sphaericum Dei imaginem quantum à rectâ figura fieri potest, imitantur, angulos omnes in eodem sphaerico ordinantes, &sphaetico inscriptiles; &vt sphaericum sibi ipsi vndiquaque est simile, sic plana hic vnius cujusque figurae omnia inter se sunt similia, omnia etiam, vni &eidem circulo sunt inscriptilia, angulis aequalibus. Non possent aliâ aliquâ methodo constitui plures figurae harum similes Nequaquam. Nam solidus alicujus figurae angulus constituitur à tribus minimum planis. Igitur triangula aequilatera trinis, quaternis, quinis, quadrangula trinis, quinquangula itidem trinis angulis coeunt ad solidum Seni verò triangulares, &trini sexangulares implent planitiem, nec assurgunt in solidum. At verò horum plures vt etiam trini septangulares, &trini quicunque alij, superant summam 4. rectorum, qui circa idem punctum in plano ordinantur. Vide prop. vlt. lib. XIII. Euclidis scholion. &librum II. Harmonicorum meorum. Quomodo igitur ex his figuris sphaerarum primariarum numerus &intervalla planetariorum orbium desumpta sunt?