Latin
490
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 490
Unproofread scanNot analysed yet
1800. vel 1900 reservemus Soli. Quam denique statuis esse proportionem magnitudinis inter tres istas praecipuas munds regiones, inter spacium in quo Sol, spacium seu Regionem mobilium, &spacium totius mundi seu Regionem a Fixarum sphaera terminatum? Etsi ad altitudinem fixarum determinandam ne Copernici quidem rationes observando pertingunt; ita vt illa videatur infinitae similis: quippe ad quam totum intervallum, inter Solem &Tellurem, quod judicio Veterum 1200, nostris verò rationibus 3469 semidiametros globi Telluris complectitur, est insensibile:ratio tamen caeptis insistens vestigijs, etiam ad hanc vsque pervadendi semitam aperit. Ac initio respiciendum est nobis ad exemplum Telluris orbiumque Lunae &Solis, quia totius mundi proportiones, ex Terrae proprijs proportionibus derivantur: ®io ex tribus hisce corporibus eorumque cursibus descripta, est quidam quasi parvus mundus. Nam quod Sol est in regione fixarum Copernico: id Terra est ad apparentiam quidem, in sphaerâ seu regione Solis, Tychoni quidem etiam in rei verita te. Et sicut Sol in centro fixarum est, immobilis ipse in domicilio immobili; sic etiam, respectu quidem motuum Lunae, Terra immobilis est in centro sphaerae Solis quasi immobilis. Sicut enim regio mobilium circa Solem est ordinata, sic etiam orbis Lunae circa terram circumductus est: illic fixae Planetis, hic Sol ipse, Lunę limes est, ad quem illa confecto mense, phasibusque omnibus revertitur.