Latin
491
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 491
Unproofread scanNot analysed yet
Consentaneum est itaque, vt sicut orbis Lunę medium proportionale factus est rationibus necessatijs, inter orbem Solis apparentem &corpus Terrae in ejus centro; sic etiam regio mobilium, seu extimus Saturni ambitus, sit medium proportionale inter extimam sphaeram Fixarum, &corpus Solis in centro mundi. Rursum idem conficitur etiam sine respectu ad mundum parvum, ex consideratione ipsius magni mundi. Cum enim mobilia ex vna parte affectent immobilitatem ambientis corporis, quod locum praebet, dum motui renituntur, vt non ganta celeritate moveantur, quantam affectat motor. ex altera parte motum ex motore quadamtenus suscipiant; vt in mobilibus misceantur quodammodo motus ex motore, &quies ex corpore locante: igitur si rem physicam licet enunciare verbis Mathematicis, mobilia poterunt aptissimè dici medium proportionale inter corpus, quod motus fons est, &inter corpus immobile, quod locum praestat Quod cùm &physicè &localiter sit verum (Fons enim est intus, Locans extra, Mobilia in medio: nihil igitur verisimilius est, quàm vt etiam geometricè semidiameter regionis mobilium sit medium proportionale inter semidiametrum corporis Solis &semidiametrum sphaerae fixarum, ut sicut se habet globus Solis ad sphaericum systema planetarum omnium, sic hoc se habeat ad sphaericum totius mundi corpus, fixarum regione terminatum. Respice ad Schema fol. 437. vel 496. Quomodo scimus diametri corporis Solis proportionem ad diametrum Regionis Mobilium? Ex angulo, quantum ipsum corpus Solis occupas visu nostro instrumentis Mathematicis adjuto. Cùm enim is proximè sit dimidij gradus, sequitur, illum abesse à visu ducentis viginti novem semidiametris suis. At verò visus est in tellure, &telluris orbis, circa Solem positi, diameter paulò major est decima parte orbis Saturni. Ergo extimus mobilium orbis, hoc est Sacurni, ferè decuplo plures Solis diametros continet, hoc est, circiter bis mille. In Sch: fol 496.