Latin
493
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 493
Unproofread scanNot analysed yet
quippe ibi Sol in Libra apparuit, hic in Capricorno. Idem factum etiam cùm minima altitudo observata fuit in media nocte post aequinoctium vernale, &post hiemale solstitium manè hora sexta, vtrinque enim inveniebantur gr. 52. m. 59. s. quanquàm mense Martio horizon tota ferè semidiametro orbis in quo tellus, altius secaret fixas, quàm Decembri. Ergò diameter ista orbis in quo tellus circumfertur, per instrumenta Braheana non est sensibilis. Cum itaque non faciat illa vnum minutum in sphaera fixarum, non est igitur termillesima quingentesima bars semidiametri fixarum. Saturnij igitur orbis semidiameter, quae est semidiametri orbis telluris ferè decupla, non aequat trecentesimam quinquagesimam, neque quadringentesimam partem semidiametri fixarum. An gitur faciat ejus partem bis millesimam, hoc est, an altitudines stellae polaris supradictae differant quinta parte vnius minuti seu 12. secundis, multò minus discerni potest; cùm diameter stellae polaris videatur vnum ad minimum minutum aequare, neque diligentiae artificum de quinta parte vnius minuti credendum sit. Saturnus abest à terrae centro secundum Braheum 12300. semidiametris terrae. Ejus ergo circulus diurnus, cùm est in aquatore, continet 77314. semidiametros terrae, hoc est 664: o000 melltaria germanica, quae divisa in horas 24. portionem vnius horae efficiunt 2767500. de qua summa, milltarii 240. tot enim Suturnus, secundum Copernicum, conficit in Vnâ hora) sunt sesquidundectes millesima. Sed secundum Ptolemaum, per Copernici correctiones, proportio arbium talis esset. Luna à terra 64. 10. semidiametris. ro. pro corpore Lunae &Mercurij: 65. Imum orbis Mercur: 209. summum pro corpore Mercurij &Veneris. Imum orbis Veneris Vtp: summum pro corpore Veneris Solis. Eisi Copernicus habet Imum orb. Sol. summum pro corpore Solis. pro corpore Martis. Imum orbis Martis. summum pro corpore Martis. pro corpore Iosis. Imum orbis Iovis summum pro corpore lois. pro corpore Saturni. Imum orbis Saturni summum pro corpore Saturni. Hoc est amplius duplo ejus