Latin
495
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 495
Unproofread scanNot analysed yet
quod Braheus habet: &240 milliaria, motus Saturni horarius apud Copernicum, sunt portio minor bicies quater millesimâ de Saturni horario apud Ptolemaeum. Quam putas esse proportionem densitatis inter se corporum, Solis, aurae athereae, mundum Sniversum permeantis, &Sphaerae fixarum, omnia extrinsecus concludentis? Cùm haec tria corpora sint analoga centro, superficiei sphaericae, &intervallo, tribus Symbolis trium in SS. Trinitate personarum: credibile est tantundem esse materiae in vno, quantum in vno quolibet duorum reliquorum; sic vt tertia pars materiae totius vniversi compacta sit in corpus Solis, quamvis id sit respectu amplitudinis mundi angustissimum: Tertia item pars materiae extenuata &explicata per immensum mundi spacium: vt ita Sol intra corpus suum tantundem possideat materiae, quantum ille extra se valentissima virtute luminis sui illustrandum, radijsque suis permeandum est nactus: Tertia denique pars materiae expansa in orbem, &mundo exterius pro moenibus circumjecta. Atque vt proportionem quadamtenus adumbremus re simili nota, etsi eam nequaquam aequamus, fingamus, corpus Solis esse totum aureum, orbem fixarum aqueum, vitreum, vel crystallinum: spacium interius aëre plenum. Vnde quadamtenus intelligi datur, quid divinus Moses per Firmamentum (Raquia, quod propriè sonat expansionem, puta insufflationem aurae aetheriae) quid item per aquas supercoelestes significaverit.