Latin
497
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 497
Unproofread scanNot analysed yet
spaciorum igitur ipsoInter hos vero numeros medium proportionale est B odo ooo o00. tot igitur spacia corporis solis, aequabit spacium inter superficiem concavam &convexam orbis fixarum. Itaque totus mundus tribus coagmentatus membris, repraesentatur hoc numero, cuins radix cubica 4000000. &vna sexies millesima, ostendit, quod orbis, crassitie vnius sexies millesimae particulae de semidianietro corporis solaris, circumjectus aurae aetheriae, complectatur in suo corpore spacia B000 000 000. capacia corporis solaris. Haec igitur est illa mundi cutis seu tunica, seu crystallinus orbis supercoelestis, tantae subtilitatis, propter amplitudinem expansionis: quae si in vnam massam coagularetur sphaericam, haberet semidiametrum 2000 vicibus majorem semid: corporis solaris, cùm jam non sit trassa magis, quàm vnius semidi corporis solaris sexies millesmam vel duo milliana Germanica, plus. Quanta erit apparentia Solis, si oculum fingas in Vna Fixarum collocatum esse? Quadiagies centies millesima semidiametri fixasuotendit circiter vicesimam vnius secundi: Solis igitur corpus apparet diametro 6 scrupulorum tertiorum seu sexcentesimę de vno scrupulo primo, emetiens circulum magnum mille ducentis nonaginta sex Myriadibus vicium: sen apparentia Solis diametri inter firas est particula octodecies millesima suae apparentiae in Terris. Quantae vicissim apparent Fixae ex Tellure? Periti artifices negant vllam quantitatem, veluti rotundi Ecc rotundi corporis, detegi per inspectionem Telescopij; quin potius, quo perfectius instrumentum, hoc magis fixas repraesentari vt puncta mera, ex quibus ralij lucidi, in speciem crinium, exeant disperganturque.