Latin
496
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 496
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim &pueri ludunt quandam creationis Ideam, excitantes bullas ex aqua &smegmate, insufflantes aërem: differentia haec est, òd Deus guttam, vt sic dicam, aquae, retinuit intus in centro: pueris aquae gutta, ob pondus, non mafiet in centro, nec dividitur à superficie per insufflationem, sed haeret in fundo bullae Quantam statuis crassitiem seu distantiam superficiet intimae fixarum ab extima? Cùm tantum ei dederimus materiae, quantum est in toto spacio mundi, quod illa complectitur, excepta eâ materia, quae est in angustissimo Solis globo: &verò nequaquam ejusdem densitatis sit statuenda materia orbis fixarum cum materiâ spacij mobilium, sed densitatis proportione medię inter densitatem aurae aetheriae &densitatem materiae in corpore Solis: itaque &spacium illi debebitur proportione medium inter spacium corporis solis, &spacium aurae aetheriae. Erat autem supra diametrorum solis &aurae aetheriae proportio illa, quae i. ad4 000 000.