Latin
II. DE CAVSIS MOTVS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 505
Unproofread scanNot analysed yet
His totidem attribuit intelligentias motrices, quae periodi tempus &plagam mundi, in quam esset tendendum, mente circumgestarent. Cum autem esset verisimile, omnes ad idem principium respicere, Aristoteles his 25 orbibus, alios 24 censuit interponendos, quos ἀνελιττοντας, Revolventes, appellavit: vt scilicet inferior quisque orbis, eo raptu, quem propter contiguitatem superficierum erat à superiore passurus, per interpositum revolventem liberaretur, aequali tempore nitentem in contrarium superioris, eoque renisu speciem quiescentis praebentem, in quo velut in loco immobili, inferior innixus, suam peculiarem periodum absolveret. Ita cuusque orbis motor orbi suo &omnibus inferioribus, quos esset ille complexus, motum aequabilissimum in orbe superiore, qui se proximè contingeret, praestare statuebatur. Ac cum placuisset illi philosopho, motum ab aeterno esse, motores quoque statuit aeternos &immateriatos, quòd infinitatis non essent capacia materiata: sequebatur igitur motores esse principia separata &immobilia.