Latin
II. DE CAVSIS MOTVS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 506
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm autem haec essentiae coelestis duratio aeterna, videretur illi, totius mundi bonitas &perfectio, quippè opposita interitui, qui malum quid erat: principijs quoque illis perfectionem summam tribuit, ejusque intellectionem, &ex intellectu boni, voluntatem id prosequendi, ne quod bonum est, non benè faceret: quo pacto mentes separatas &denique Deos, aequê atque Ptolemaeus, nobis introduxit, motus coelorum perennis administros. Quin &Scaliger professione Christianus, alijque sectatores Aristotelis disputant, hunc motum orbium esse voluntarium, &principium voluntatis illis motoribus esse intellectionem &desiderium. Et sanè si mundus aeternus esset, quod contenderat Aristoteles; ad minimum plaga certa, in quam volvitur planeta, testaretur de intellectione. Negare enim hristiani non possumus, summam sapientiam praesedisse institutioni motuum, qua in plagam quilibet suam incitatus &quasi è carceribus in sua spacia dimissus fuit: id verò munus Aristoteles motoribus ipsis, quippe aeternis, transcripsit. Additae etiam fuerunt animae motrices, orbibus ipsis arctius alligatae, eosque informantes, ut intelligentia tantummodò assisteret: vel quòd necesse videretur mo torem primum &mobile in aliquo tertio convenire: vel quòd potentia motus, ratione spacij traijciendi finita esset, nec infinitae celeritatis esset motus, sed tempore descriptus, ad spacium admenso: quod argumento erat, certam &dimensam esse proportionem potentiae motricis ad corpus mobile adque spacia. Per hanc itaque soliditatem orbium, &per constantem fortitudinem potentiae motricis, omnibus omninò motibus seu apparentijs coelestibus ita prospectum erat, vt dato motus principio, jam porrò omnis varietas motuum ex dispositione &pluralitate orbium proficisceretur, sine labore, aut sollicitudine intelligen tiae: movebanturque orbes, super polis quiescentibus eo ferè modo, quo libro 1.