Latin
II. DE CAVSIS MOTVS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 508
Unproofread scanNot analysed yet
Si orbes solidi nulli sunt, tantò magis intelligentijs opus esse videbitur, ad motus coelo. rum administrandos, licet illae Dij non sint: Esto enim vt sint angeli aut alta aliqua ereatura rationalis? Nec opus est his, vt probabitur, nec fieri potest, vt globus planetarius circumagatur per solam intelligentiam. Nam primò mens destituta potentiâ animali sufficienti ad motum inferendum, nec possidet vlla vim motricem in solo nutu, nec audiri &percipi à bruto globo potest, nec, si perciperetur, globus materia. tus, facultatem haberet obsequendi, seque ipsum movendi. Iam antea verò dictum, nullam sufficere vim animalem transferendi suum corpus, de loco in locum, nisi adsint instrumenta &quiescens aliquod corpus, super quo fiat motus; Res igitur ad superiora re cidit. E contrario verò potentiae naturales, insitae corporibus ipsis planetarum, pręstare hoc possunt, vt planeta de loco in locum transferatur. Posito verò, sufficere ad motum, vt intelligentia velit movere in hanc vel illam plagam; jam absurda fiet inventio figurae, in quâ linea motus ordinata est. Convincimur enim observatis astronomicis legitimè tractatis, viam Planetae esse quam proximè circularem. &quidem eccentricam, hoc est, cujus centrum non sit in centro mundi vel corporis alicujus, &quod insuper successu seculorum de loco in locum transeat. Totidem autem argumenta depromi possunt, contra inventionem talis orbitae, quot sunt ejus jam descriptae partes. Nam primo; Planetae orbita non est perfectus circulus, at si Mens hanc efficeret: ordinaret vtique eam in perfectum circulum, tirculum, cujus est mentalis pulchritudo &perfectio.