Latin
II. DE CAVSIS MOTVS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 507
Unproofread scanNot analysed yet
corpus Telluris dictum est rotari super axe &polis suis: eoque motu quilibet orbis (quos quidam planè adamantinos faciunt, sic vt corpori alicui nequaquam cedant, suum sibi Planetam certo loco alligatum circumvehebat: alteri alteros sustinenlinentes, vt supra dictum: nec erat metus, vt vel globi fel orbes caderent, sic invicem religati. Quid tu de hac Philosophia sentis Rursum illi obijcio non tam autoritatem Christianae disciplinae, quam ipsam absurditatem dogmatis, Deos fingentis, quorum munia sint ex naturae operibus, eisque interim asscribentis ab aeterno talia, quae necesse est ab vno primo principio rerum omnium in temporis exordio esse profecta. Qua Theologiâ cum non potuerit haec ratiocinatio carere: dijs igitur negatis, tota concidit. Deindè neque solidi orbes concedi poterunt, vt supra probatum. Rursum autem Philosophia haec innititur solidis orbibus, ijsque subrutis concidit. Facilè enim hoc concesserit Aristoteles, corpus aliquod ab anima sua transportari non posse de loco in locum, si destituta fuerit orbis instrumento, qui per totum circuitum absolvendum sit exporrectus, si item absit corpus immobile, cui orbis innitatur. Tùm autem si concesserimus orbes solidos, intervalla tamen intersunt immania inter orbes. Illa aut plena erunt orbe invtili, nihilque ad motus circumstantiam pertinente, quod est absuidissimum: aut si per ista intervalla non sunt orbes solidi, non igitur se mutuò contingunt aut gestant sphaerae. Denique seipsum destituit haec ratio, prospiciens orbibus, quomodo quilibet in altero niteretur, oblita verò in fimi. Nam vt concedamus orbes ab orbibus sustineri, contiguosque esse invicem, quid igitur sustinet vltimum Lunae orbem, aut quibus ille columnis innixus est Telluri, vt putant, quiescenti? cum in tota superficie Telluris circumcirca nulla occurrat soliditas? venti, nubes, aves liberrimè &facilimè commeent quaquam versum? Cur non pondus ingens coelorum interdum penes nos subsidit, praesertim spissioribus orbium partibus nostro vertici appropinquantibus? Aut si po dus in coelo nullum, quid igitur est nobis opus orbibus, ad vehendos globos planetatum?