Latin
PARS SECUNDA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 51
Unproofread scanNot analysed yet
Haec autem contingunt circa globum ex dimidia parte illuminatum, si eminus inspiciatur, ut docemur in Opticis. Atqui figura Coeli apparet longè alia, scilicet, ut initio dixissi, veluts lintei supra nos expansi &in medio leniter sufflati: quippe quod in medio sit spectatori propinquum, circum distet longius? Est visus deceptio, qui primum caret adminiculo arguendi distantias stellarum, re non per se visibili; deinne etsi coelum nubibus aequalis altitudinis subductum sit, sequitur tamen imaginatio fornicis, in me dio alti, ex ijsdem Optices principijs: adeo ut Ventis perflantibus, omnes nubes ad unum ejus punctum tendere videantur. Omnis figura est in materia: quae est igitur matertae illae, qua Gestitur exterius mundus? Ex visu nihil depromi potest in ullam partem: igitur sequimur authoritatem, qua dorectè cemur, stellas quidem omnes esse in expanso, quod Hebraicè dicitur Raquia; &tecta esse aquis superiora ejus: hoc est supra autam aetheream in extremo gradu attenuatam, stellasque in ea, Orbem esse ex aqua factum; quam aquam si quis gelu concretam, &Crystallinam esse contendit propter longissimam Solis absentiam: id ei per astronomiam Copernicanam licet, ut quae ipsarum stellarum aspectu contenta, orbe ille, quisquis est, non utitur. Quacunque enim mundi figurâ positâ &utcunque dispositae essent stellae inaequalissimis intervallis: semper oculus spectatoris in Terra imaginabitur sibi, stellas illas omnes sese veluti Centrum, in modum superficici Sphaericae perfectae circurastare.