Latin
PARS TERTIA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 52
Unproofread scanNot analysed yet
PARS TERTIA De natura &aititudine Aeris, Terris &Oceano circumfusi, ejusque distinctione ab Aurâ, toto coelo diffusâ. Cum Globus Terrae longissimo intervallo distet a supremo coelo: quaero quid expleat illud inter vallum? Terras quidem &interfusa Terris Maria proximè includit &ambit Aer, cujus summa altitudo vix excedit suprema montium juga: supra Aerem verò proximè succedit Aura aetheria per totum universum fusa, sic ut per eam ferantur Planetae &Cometae &disseminata sint reliqua corpora coelestia fixa, suis quaeque Regionibus circumscripta. Quo discrimine sunt in ter se Ather &Aer? Vterque fluidus est, uterque pellucidus, uterque pro diversitate locorum &temporum puritatis variabilis: differunt tamen manifestis &sensibilibus gradibus pellucidisatis. Explicae hoc pelluciditatis discrimen per causas suas. Optica scientia tres causas pelluciditatis tradit; 1. internam unitatem, 2. tenuitatem, &5. puritatem ab inquinamento colorum. In prima igitur causa penè pares sunt gradu Aether: nam fluiditas utrique communis, cauAer &satur internam unitatem, si nihil heterogeneum admisceatur.