Latin
II. DE CAVSIS MOTVS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 510
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si mentem motricem collocaveris extra centrum orbitae, deterior erit ejus conditio. Aut enim erit in corpore quod obtinet mundi centrum, &sic omnes mentes erunt in eodem corpore, durabuntque difficultates superiores de retinendo planeta in sua orbita, deque ejus orbitae inventione. Aut eritmens in ipso planetae globo: tunc in vtroque casu quaeritur, quo medio mens sciat, vbi sit centrum, circa quod ordinanda est orbita planetae, &quantum ipsa cum globo suo ab illo puncto distet. Rectè enim Avicenna censuit, opus esse Motori planetae, si mens est, cognitione centri, &suae ab illo distantiae. Circulus enim ijsdem &definitur &perficitur, centro &aequali curvatura circa illud, aequali scilicet distantia circumferentiae ab illo: itaque quantumeunque motricem mentem extollas, circulus tamen ne Deo quidem aliud quid est, quam quod jam est dictum: quod idem &de elliptica figura suo modulo fuerit intelligendum. Quare dicis corpus aliquod coeleste, sua constans materia solo nutis circumagi von posse? Atqui caelestia nec gravia sunt nec levia, sed aptissima ad motum circularem. non resistunt igitur menti motrici? Etsi globus aliquis coelestis non est sic gravis, vt aliquod in Terra laxum grave dicitur, nec sic levis vt penes nos ignis: habet tamen ratione suae materiae naturalem αδυραΟαV transeundi de loco in locum, habet naturalem inertiam seu quietem, qua quiescit in omni loco, vbi solitarius collocatur. Inde verò sex situ &quiete sua vt emoveatur, opus est illi potentia aliqua, quę sit amplius quippiam, quam sua materia &corpus nudum, quaeque inertiam hanc ejus naturalem vincat. Nam talis facultas jam est supra naturae ingenium, formae soboles, aut vitae index.