Latin
II. DE CAVSIS MOTVS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 511
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde probas, materiam coelestium corporum, reniti suis motoribus, &ab ijs Vinci, Gelut in Libra, pondera à facultate sua motrice? Probatur hoc primò ex periodicis temporibus convolutionis globorum singulorum circa suos axes, vt Telluris tempore diurno, Solis tempore 2s dierum circiter. Nam si nulla esset inertia in materia globi coelestis, quae sit ei velut quoddam pondus, nulla etiam opus esset virture ad globum movendum: &posita vel minima virtute ad movendum: jam caussa nulla esset, quin globus in momento verteretur. Iam verò cum globorum conversiones fiant in certo tempore, quod in alio planeta est longius, in alio brevius, hinc apparet, inertiam materiae non esse ad virtutem motricem, vt nihil ad aliquid. Non est igitur nulla inertia &sic renitentia materiae coelestis. Idem secundò probatur ex circumlatione globorum circa solem, junctim consideratorum. Nam vnicus motor vnica sui rotatione movet sex globos vt infra audiemus. Quò si globi non haberent naturalem renitentiam certae proportionis, causa nulla esset, quin motoris sui turbinationem exactissimè sequerentur, &sic cum ipso, vno &eodem tempore converterentur. Iam verò omnes quidem in eam plagam eunt, in quam motor turbinatur, nullus tamen celeritatem motoris sui plenè artingit, &alius alio segnior sequitur. Miscent ergò celeritati motoris, suam materiae inertiam in certa Videtur proportio periodicorum temporum esse Mentis opus, non necessitatis materialis?