Latin
II. DE CAVSIS MOTVS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 512
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsa quidem motuum extremorum, tardissimi &velocissimi in vnoquolibet planetâ, contemperatio exquisitissimè harmonica, est supremae &adorandae creatricis Mentis seu sapientiae opus: at longitudines temporum periodicorum, si essent mentis opus, haberent aliquid pulchritudinis, cujusmodi sunt proportiones effabiles, dupla, tripla &similes: Iam verò periodicorum temporum proportiones sunt ineffabiles (irrationales vulgò) &sic infinitatis participes, in qua nulla pulchrirudo mentalis, quia nulla finitio. Secundò mentis opus esse non possunt (non loquor de creatore, sed de natura motoris) haec tempora, quia colliguntur tempora vnius periodi, ex maequalibus moris in diversis circuli partibus. Illae verò inaequales morae, vt infra dicetur, oriuntur ex materiali necessitate, &veluti ex ratione staterae. Tu ergò qua vi suspendis globos, Ot Vis, materiales, terram praesertim, sic vi quiliber intra meras maneat suae regionis, destitutus licet illis solidis orbium vinculis? Cùm certum sit, solidos orbes nullos esse, nece sle est, vt confugiamus ad hanc inertiam materiae, qua fit vt globus aliquis, quocunque mundi loco collocatus extra virtutes motrices, illo loco quienscat naturaliter, ob id ipsum, quia materia, vt talis, facultatem nullam nabet transferendi corpus suum de loco in locum. Quid igitur est, quod Planetas facit circa solem ire, quemlibet intra metas suae regionis, si nec solidi sunt orbes, nec ipsi globi possunt aliud quam haerere fixi: nec sine solidis orbibus de loco in locum moveri possunt ab olla anima?