Latin
528
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 528
Unproofread scanNot analysed yet
tione attenuatur, id est, in proportione superficierum; cur non igitur etiam virtus motrix in dupla potiùs proportione sit debilior quàm in simpla? Quia virtus motrix subjectum habet, speciem corporis solaris, non vt nudè est corpus, sed vt est in motu constitutum, convolutionis circa suum axem &polos immobiles. Etsi igitur species corporis solaris attenuatur in longum &latum, non minus quàm lux: attenuatio tamen ista proficit ad debilitandam virturem motricem tantummodò causa longitudinis; quippe motus localis, quem Sol planetis infert, tantùm fit in longitudinem, in quam etiam ipsius Solis partes corporis sunt mobiles, non etiam in latitudinem, versus polos corporis, respectu quorum Sol est immobilis. Attamen etiam corporae mobilia habent latitudinem non minus quàm longitudiner; quare Vehuntur ab hic Virtute, tam r illa longitudinem, quam vt latitudinem sudu habet: cur non igitur etiam in latitudinem debilitaretur virtus motoria, &sic in dupla proportione intervallorum? Equidem non has tantùm duas dimensiones habent planetarum corpora, sed etiam tertiam crassitiei seu altitudinis, occupantque hanc virtutem planè trifariam: &est sane ob id virtus vnius planetae prensatrix vectrix &motrix non vnus circulus, latitudine carens, sed constat ex infinitis quasi circulis parallelis in latum &in altum: at non ideo sequitur, attenuationem hujus vixtutis vel in dupla vel in tripla intervallorum lum seu semidiametrorum proportione esse debere.