Latin
529
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 529
Unproofread scanNot analysed yet
Nam sicut aliâs in Geometricis aequèmultiplicium est eadem proportio: sic etiam hîc in physica, sicut se habet vna linea minima physica, vt pars corporis planetarij, ad vnius circuli virtuosi tenuitatem, proportione simpla intervallorum constitutam: sic se habent etiam infinitae lineae minimae physicae, vt partes omnes corporis planetarij, tam in latum quam in altum dispositae, ad totidem circulos virtutis motricis, qui omnes &singuli vim habent movendi tantum in longum, nullam in latum, nullam in altum, nec singuli, nec inter se juncti. Sicut igitur singulae lineae seu fibrae binorum corporum planetariorum solitariae, moverentur a singulis circulis motricis virtutis in proportióne intervallorum simpla, sic etiam vniversae fibrae globi planetarij junctim, ab vniversis circulis virtutis junctim, moventur in eâdem proportione simpla: quippè cùm ista latitudo &altitudo virtutis motricis non sit de essentia ipsius, sed de accidente ei re mobili. Sunt tamen ista difficiliora creditu, de specie corvoris &Vartutis solaris, planetas (praesertim terram) circumagente, quàm alla priora philosophorum, de intelligentijs, auimabus motricibus, &orbibus solidis? Nihil nocet creditu esse difficilia, dummodò sint comprehensu faciliora, nec possit ijs objici, quod orbibus &intelligentijs fuit objectum, aut aliud quippiam, quo impossibilitas comprobetur. Nam primo, vtcumque fidem superent, exemplum tamen est genuinum in magnete. Deinde si quis dubitat, an magneticae, h. e. terrestres facultates in coelo sint, &an terra, grave corpus, de loco in locum transponi possit à specie immateriata Solis: is Lunam intueatur, quam Terrae cognatam, videt circumire nullo substrato solido Ggg lido orbe.