Latin
536
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 536
Unproofread scanNot analysed yet
2. Hanc argumentationem aute paucos annos clarissimâ demonstratione confirmavit Galilaeus, detecta per Telescopium illuminatione Veneris, quae cùm est directa &Soli vicina, rotundam habet figuram, cùm retrograda, corniculatam. Hinc enim evincitur certissimè, &illuminationem ejus esse à Sole, &illam, quando rotunda apparet &directè incedit, supra Solem esse, quando corniculata &retrograda, infra Solem, &sic circa Solem circumire. Demonstratio hujus rei lucis caussa conjungatur cum demonstratione illuminationum Lunę. De Mercurio non dissimilia profert Marius, ejusdem Telescopij ministerio, deprehensâ luminis imbecillitate, descendente ad terram planetâ: quod indicio est, speciem illuminationis mutari, lumenque in cornu attenuari, sic vt minùs moveat oculum de propinquo, quam de longinquo; quod sine hac attenuatione in cornu absurdum esset: quippe propinqua alias majora apparent, quam si recesserint longius Iam quod tres superiores attinet, demonstrant Aristarchus, Coperhicus &Tycho Brahe, si etiam illos circa Solem ordinemus, Solemque commune quasi centrum quinque planetarum statuamus, sic vt motus Solis seu verus seu apparens, totos quinque planetarum orbes attineat: liberari nos, vt priùs in Venere &Mercurio, duobus eccentricis supervacuis, sic nunc in superioribus, 1. tribus epicyclis, 2. motûs eorum realis consensu caeco &incredibili cum motu Solis, 3. itaque stationes &retrogradationes eorum non minùs quàm supra in Venere &Mercurio, respectu Solis, quem circumeunt, revera nullas esse, 4.