Latin
537
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 537
Unproofread scanNot analysed yet
sic etiam plurimas in motu latitudinis intricationes è doctrinâ Theorica tolli; 5. denique caussas aperiri discriminis, cur quinque planetae fiant stationarij &retrovradi, Sol &Luna nunquam; &cur 6. Saturnus altissimus superiorum, habeat minimum retrogradationis arcum, Iupiter medius medium: Mars proximus maximum. Quae omnia inferius explicabuntur libro VI. Harum verò apparentiarum caussae penitus ignorantur apud astronomos veteres. 3. Sed &secundarij nobis aliquod hujus rei testimonium praebent. Deprehendit enim Marius in suo mundo loviali, restitutiones fatellitum lovialium circa lovem, nequaquam regulares esse ad lineas, quas ex centro Terrae in lovem ejicimus; esse vero regulares, si comparentur ad lineas ex centro Solis per lovem eductas. Nimirum id maximi argumenti loco est, Iovis orbitam circa Solem ordinatam esse; &distantiam Solis à centro orbitae lovialis esse certam &fixam quodammodò: Terram verò suas ab hoc centro distantias variare per annum. Quot sunt astronomorum sectae circa speculationem hac, ex qua secundum argumentum ducitur? Tres: prima, veterum nomine communiter nota, PtoGgg Ptolemaeum tamen coryphaeum habet: Secunda &tertia recentioribus adscribuntur, licet secunda, à Copernico denominata, sit antiquissima: Tertiae autor est Tycho Brahe. Ptolemaeus igitur errantium stellarum singulas separatim saltem tractat, caussasque motuum omnium. retrogradationumque &stationum apparentes, singulis in suis ipsarum orbibus assignat: sic tamen, vt in singulis ponat vnum certum orbem, qui periodum suam absolvat, respectu ad morum Solis habito: quod quibus de caussis fiat, Ptolemaeus non explicat, nisi quòd Latini scriptores vim aliquam obscuram certis Solis radijs attribuunt, ignorantia Radiorum merâ fascinati.