Latin
539
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 539
Unproofread scanNot analysed yet
Copernicus verò centra orbium, quod annuum tempus attinet, relinquit penitus fixa, fixum etiam centrum Solis in centrorum dictorum vicinia: motum verò annuum circa Solem, adscribit Telluri, &sic visui nostro: ex quo fiat, vt cûm visus se putet quiescere; Sol annuo motu moveri, planetae verò omnes quinque nunc stare, nunc viam contrariam ire, nunc celerrimi, viam directam pergere videantur. Quibus igitur argumentis probas 3. commu ne illum nodum seu centrum systematum omnium primariorum, competere non proxime corpus Solis, sed in ipsum corpus ¢rum Solis? Argumenta hujus rei in doctrina astronomiea texuntur ista. I. A motu altitudinis &longitudinis planetarum. Observationes legitimè tractatae testantur, vnius cujusque Theoriae primariae lineam longissimam, quae orbem in binos semicirculos, &quantitate &ceseritate partium earundem aequales, exactè bisecat, transire per centrum solis. Omnes igitur quinque lineae altitudinum, concurrunt perpetuò in centro Solis. Inspice schemara fol. 453. &454. 2. A motu latitudinis planetarum.