Latin
538
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 538
Unproofread scanNot analysed yet
Reliqui duo authores planetas inter se comparant, quęque in eorum motibus communia deprehenduntur, ex eadem communi caussa deducunt. Hęc verò communis caussa (quae planetas efficit videri stationarios retrogradosque in certa aliqua configuratione planetae cum Solesa Braheo quidem adhuc tribuitur motui reali totorum orbium planetariorum: à Copernico verò ab ipsis planetarum orbibus penitus removetur. Nam Braheus docet omnes quinque orbes primariorum planetarum connexos esse commum aliquo puncto, quod non longè absit ab vniuscujusque orbis centro (vt si hic omnes descripti essent in communi tabula circulari B) &hunc veluti communem nodum, revera circumire annuo tempore vnâ cum Sole, &quidem proximè illum (in circello A punctis signato,) secumque totos orbes circumgestare, eque suis in mundo spacijs veluti luxare, in modum talem, quo pollinctores cribrum vna parte limbi prehensum versant manibus, ventilantes: vt situs totius systematis planetarij sit verbi causa, Iunio Mense secunduim circulum B, Augusto secundum C, Octobri secundum D, Decembri secundum E, Februario secundum F, Martio secundum G, inde rursum secundum B: interimque planetam nihil turbatum hac luxatione sui orbis, intra orbem, veluti fixo ejus centro, circulum suum perficere.