Latin
544
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 544
Unproofread scanNot analysed yet
in illud punctum spacij mundani succedet, in quo alijs tempo ribus Sol fuit: quod de primarijs planetis valdè est incredibile, sic confundi ipsorum regiones, quas permeant: cùm in Copernico sint non tantùm distinctae, sed amplissimis intervallis vacuis interseptae. Sextum texo simile quarto, à corporum mobilium magnitudine. Credibilius enim est, magnum esse corpus, circa quod minora circumeunt: sic enim Saturnus, lupiter, Mars, Venus, Mercurius omnia minora sunt corpora ipso corpore Solis, circa quod illa circumeunt: sic Luna minor est Tellure, circa quam Luna circumit: sic quatuor satellites loviales minores sunt ipso lovis corpore, circa quod illi volvuntur. Iam verò si Sol movetur, Sol maximus, &tres superiores, omnes terrâm majores, circa tellurem minorem circumibunt: credibilius igitur est, Tellurem, corpus parvum, circa Solis corpus magnum circumire.